- CONDERE
- CONDEREapud Statium, l. 10 Theb. v. 431.Imo, ait Amphion, Regem si tanta cupidoCondere, quae timidis belli mens ede, PelasgisQuid fracti exsanguesque parent? ----omuem sepulchralem honorem notat, uti apud Ausonium saepius Parental. Idem Papinius, eôd. libr. v. 787.----- Cadmum atque Amphiona supraConditur. ----- ----Hinc Conditus, apud eundem, l. 8. Theb. v. 6. de Amphia.----- ----- neque enim ignibus artusConditus, aut maestâ niger adventabat ab urna,Compositus est, uti Horatius habet, l. 1. Serm. Sat. 9. v. 28.Omnes compositi felices! nunc ego resto.Seu sollenni ritu sepultus, de quo supra ubi de Cadaverum Cura. Quid vero sit Condere fulgur, dicemus infra voce Fulguritum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.